Latin
Book 7, Book 9, Letter 40
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.40
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Romano defensori. Mense Novembrio praesentis secundæ indictionis experientiæ tuæa praeceptione nostra mandavimus ut Calixeno filio Stephaniae domum Catinæ possessionis, quam Ammonia avia ejusdem Calixeni EccleSIae nostrae sancta devotione contulerat, reddere ei donationem eamdem tandem debuisses. Quod hac, ut dicitur, excusatione facere distulisti, quia notitia ejusdem donationis non esset de polyptycis charaxata. Quod incongrue te dixisse cognoscas, dum ad munitionem tuam præcepti nostri pagina posset valde sufficere. Proinde praesenti auctoritate suscepta, praedictam domum et donationem antefato Calixeno orphano sine mora restitue. Nam quod justum et ipse sentias novimus, et nos tamen praedicto eidem orphano supradictam domum ex benignitate largimur.