Latin
Book 7, Book 9, Letter 39
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.39
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Romano defensori Siciliæ. Divinorum nos admonent eloquia praeceptorum necessitatem patientibus ecclesiasticum præbere subsidium. Quia ergo dilectissimus filius noster Cyprianus diaconus, Gaudiosum defensorem sedis nostrae, qui Syracusis degere comprobatar, pauperla is asserit inopia onstringi, idcirco experientiæ tuae praesenti auctoritate mandamus ut a præsenti secunda indictione sex solidos annis si gulis ei dare non dif feras, ut et ille hujus remedii solatio potiatur, et tu quod dederis tuis sine dubio noveris rationibus imputaodum. (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 55.)