Latin
Book 7, Book 9, Letter 43
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.43.2
Unproofread scanNot analysed yet
Salutantes vos præterea paterna dilectione, hortamur ut apud excellentissimum conjugem vestrum ita agatis, quatenus Christianæ reipublicae societatem non rejiciat. Nam sicut et vos scire credimus, multis modis est utile si se ad ejus amicitias conferre voluerit. Vos ergo more vestro quae ad gratiam et conciliationem partium pertinent, semper studete, atque ubi causa mercedis se dederit laborate, ut bona vestra amplius anle omnipotentis Dei oculos commendetis.