Latin
Book 7, Book 9, Letter 45
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.45
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius ioanni episcopo Syracusano. Ante aliquantum temporis filius noster Felix, vir gloriosus, suis nobis epistolis questus est quarumdam possessionum suarum fines ab hominibus Ecclesiae vestrae violenter esse pervasos, et nul. lam se apud vos invenire justiliam. Sed nobis incredibile visum est hoc aut vobis esse præsentibus perpetratum, aut certe si ad aures vestras pervenit, non fuisse correctum. Ne tamen ejus prætermittere querimoniam videremur, fraternitati vestras scripsimus ut aut ea si vera essent compesci, aut certe actores Ecclesiæ suae cum eo faceret subire judicium. Post haec vero hominem cum epistola ad nos dirigens, indicavit nihil vos facere voluisse. De qua re, scientes sanctitatis vestrae discrelionem, dum noster animus dubitaret, comperimus illum magis distulisse, nam vos paratos exstitisse a ut debuisset esse judidum. Et quamvis hac de causa denuo vobis non fuerat scribendum, quippe quia ea quæ rationis sunt ante vos manifestum est facere voluisse, verumtamcn ne qucrelam ipsius neglexisse forsitan videamur, hanc ad vos idcirco epistolam dedimus, hortaotes ut cum eo etiam nunc, mora postposita, vestros ad judicium homines transmittatis, b in quo et momenti et proprietatis valeat quaestio terminari, ut post hoc nec ille habeat quod queratur, nec Ecclesia vestra tenere aliquid præjudicialiter videatur. Quia vero homo quem ad nos misit schedam compromisai ac judicati protulit, ubi legebatur possessionem eam quae Asinaria dicitur, quam ah hominibus vestris invasam nuper asseruit, decessoris vestri recordandæ memoriae Maximiani temporibus esse ex judicio restitutam, necessarium esse prawidimus ejus cxelnplar transmittere. Et ideo si ita actum manifeste cognoscitis, id est si possessio ipsa decessore vestro consentiente restituta est, et a praedicto viro possessa, sine aliqua eam facite contentione restitui, manente scilicet proprietatis, sicut in eodem judicio constitutum est, quaestione. Si vero aliter est, et hoc pariter judicii necesse est delinitione distingui. Haec igitur omnia ita fraternitas vestra, indita sibi tranquillitate, sine aliqua mora fleri provideat, quatenus nec contra nos murmur excitetur invidiæ, nec nobis praed ctus vir importunus denuo cogatur existere. (Videsup. epp. 13 et 44.)