Latin
Book 7, Book 9, Letter 49
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.49.2
Unproofread scanNot analysed yet
Certe beatum Jacob qui pro uxoribus suis diu servierat, dixisse meminimus: Viginti annis fui tecum, oves tuœ et caprœ steriles non fuerunt. Arietes tui gregis non comedi, nec captum a bestia ostendi tibi. Ego damnum omne reddebam; quidquid furto perierat a me exgebas. Die noctuque œstu urebar ct gelu, fugiebat somnus ab oculis meis (Genes. xxxi, 38). Si igitur sic lahoral et vigilat qui pascil oves Laban, quanto laboti quantisque vigiliis debet intendere qui pascit oves Dei? Sed in his omnibus ipse nos instruat, (,ui propter nos homo factus est, qui dignatus est fieri quod fecit. Ipse et infirmitati mese, et tuæ charitati spiritum sui amoris infundat, atque in omni sollicitudine et custodia circumspectionis oculum nostri cordis aperiat.