Latin
Book 7, Book 9, Letter 49
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.49.3
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vero ad sacros ordines rectae fidei viri producantur, eidem omnipotenli Deo gratiæ sine cessatione solvendae sunt, et pro vita piissimi et Christianissimi domni nostri imperatoris, et tr anquillissima ejus conjuge, et mansuetissima sobole semper orandum est, quorum temporibus hæreticorum ora conticescunt, quia etsi eorum corda in insania perversi sensus ebulliunt, catholici tamen imperatoris tempore prava quae sentiunt, cloqui non præsumunt.