Latin
Book 7, Book 9, Letter 49
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.49.4
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea dum de sanctorum conciliorum custodia tua fraternitas loqueretur, sanctam Ephesinam synodum primam se custodire professa est. Sed quia ex annotalione hæretici Codicis, qui ad me ex regia urbe transmissus est, agnovi per hoc quod quædam capitula cathol ca cum hæreticis fuerant reprehensa quia quidam illam Ephesinam primam synodum in eadem urbe exisrimant, quæ quondam ab haereticis traditur esse composita, omnino necesse est ut charitas vestra eamdem synodum apud sanctam A lexandrinam atque Ant:ochenam Ecclesiam requirat, et qualiter in vcritale habeatur inveniat. Vel, si placet, hinc dirigimus quæ ab antiquitate servata in scriniis habemus. Illa enim synodus quae sub primae Ephesinae imagine facta est, quædam in se oblata capitula asserit approbata, quae sunt Coelestii atque Pelagii praedicamenla. Et cum Cœlestius atque Pelngius in ea synodo sint damnati, quomodo poterant illa capitula recipi, quorum damnabantur auctores?