Latin
Book 7, Book 9, Letter 65
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.65.4
Unproofread scanNot analysed yet
Indicatum etiam nobis est (Grat. diat. 89, c. 5) quod laicis quibusdam curam vestri patrimonii committentes, postmodum in ruslicorum vestrorum deprædationibus, atque per hoc e exfugationibus fuerint deprehensi, et reddere res quas indecenter retinent habitas, quasi suae ditioni, quippe vestrae non suppositi curationi, postponant, vobisque despiciant actuum suorum reddere rationem. Quod si ita est, districle a vobis discuti convenit, atque inter cos Ecclesiaeque vestræ rusticos causam examinari sublilius. Et quiquid in eis fuerit fraudis inventum, cuin poena legibus statuta reddere compellantur. De caetero vero cavendum a fraternitate vestra est, ne saecularibus viris, aique non sub regula vestra degentibus, res ecclesiasticae committantur, sed probatis de vestro officio clericis. In quibus si quid reperiri potuerit pravitatis, ut in subditis, emendare quod illicite gestum fuerit valeatis, quos apud vos habicus sui magis officium conveniat, quam excuset. (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 89.)