Latin
Book 7, Book 9, Letter 66
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.66
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Anatolio diacono Constantinopolitano. Latores praesentium, qui R de Istricorum schiimate ad unitatem Ecclesiae Deo miserante reversi sunt, multa de pravitate episcoporum qui in illis partibus sunt conqueruntur. Et quia ea pro re Constantinopolim festinantes tua sibi pelunt adesse debere solatia, dilectionem tuam his hortamur affatibus, ut eis salva ratione solatiari debeat atque concurrere; quatenus te opitulante et minus illic faligari, et quod justum est facilius valeant adipisci.