Latin
Book 7, Book 9, Letter 67
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.67
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi. Maximus Salonitanae Ecclesiæ prævaricator, postquam a per potestates majores saeculi obtinere nihil valuit, ad minores sese contulit; nobisque tam nimietate precum quam attestatione bonorum operum praevalere contendit. Ex qua re inhumanum credidi, si is qui se multum limere me dicit, in aliquo me temperatiorem minime invenire potuisset. Et ideo decrevi ut reverendissimus frater et coepiscopus noster Marinianus ejus causam debeat in Ravennati urbe cognoscere. Si autem persona ejus suspecta forsitan habetur, volumus ut vestra quoque fraternitas, si ei laboriosum non est, ad eamdem civiiatem fatigare se debeat, et cum praedicto fraLre in eodem iudicio pariter sedere. Quidquid autem vestrae utrorumque sanctitati placuerit, scitote mihi modis omnibus placiturum; et vestrum ego judicium meuin deputo; et quae utrique vos relaxanda esse censetis, me relaxare certum lencte; hoc tamen sollicile pensantes, ne aut cum peccato remissi, aut cum injuria sanctae Ecclesiæ esse videamur austeri. Hujus autem causæ exsecutionem Castorio cbartulario injunximus, ut ipse nobis debeat cuncta quae acta fuerint, subtiliter renuntiare. (Cf. Joan. Diac. l. iv, c. i2.)