Latin
Book 7, Book 9, Letter 69
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.69.2
Unproofread scanNot analysed yet
Præterea indicavit nobis supradictus portitor, Vectano qui comes fuit in Missinati castello, propterea quod eum nobilem fuisse noverat, et paupertate nimia laborabat, viginti urnas vini per duos annos de insula Prochyta, quae ei vicina erat, misericordiae intuitu se fuisse largitum, et nunc eas de eadem insula successorem ipsius tanquam debitas violenter exigere. Et quoniam hoc ne de caetero tentari debeat, postulat prohiberi, gloria vestra curet addiscere. Et si hoc quod queritur veritate subsistit, et hanc ante consuetudo non fuit, hujusmodi gravamen justitia suadente compescat, et sludeat ut pielatis administratio in praefata insula onus prajudicii non imponat.