Latin
Book 7, Book 9, Letter 69
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.69.3
Unproofread scanNot analysed yet
Quia vero privilegia civitalis suæ, vel causas insulæ illius a nobis gloriae vestrae petit commendandas, hortamur ut vestram ei luilionem impendere, servata æquitate, quocunque necesse fuerit debeatis, eL si qua in re utilitas populi qui præest contra rationis, sicut ait, ordinem prægravatur, imposita onera usque ad modum justitiæ vobis suffragantibus releventur, nec privilegia eorum quolibet modo calcentur; sed omnia quæ usus antiquitalis statuit, in omnibus intemcrata serventur. Ita ergo in his gloria vestra se decenter exhibeat, ut et ipsa partes fuvere justitiæ comprobetur, et hi qui commendati sunt e bona nobis vestra quæ de vobis cu; imus semper audire renuntient.