Latin
Book 7, Book 9, Scripta illius laudat, vEritatem, charitatem atque humilitatem spirantia. Solit…
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.7-2
Unproofread scanNot analysed yet
Rogo amem omnipotentem Deum, ut sua te gra ia protegat, et beati Petri aposlolorum principis intercessione a malis omnibus illæsum servet, quatenus fervor cœlestis desiderii in tua mente quotidie ardentius excrescat, ut semper novus, et semper seipso robustior, ad cœlestia præmia multiplicius percipienda pertingat. Transmisi autemduos homiliarum Codice? ,quas dixi in Ecclesia, dum adhuc loqui prævalerem, ut qu a ipse te videre, tibique sedule colloqui non possum, charitaLi tuae vel per ea quae scribere valui, absens non sim. Exiguum quoque vestimentum transmittere studui, per quod tua charitas, quia australi in animo calore ardet, foris a corpore Arcturi frigus repellat. Peto autem ut pro ine oraro enixius debeas, ut tuae intercessionis ope et a malis præsentibus eripi, et æternis merear gaudiis præsentari.