Latin
Book 7, Book 9, Scripta illius laudat, vEritatem, charitatem atque humilitatem spirantia. Solit…
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.8-2
Unproofread scanNot analysed yet
Imagines x quas tibi dirigendas per Uulcidum diaconum rogasti misimus. Unde valde nobis tua postulatio placui. ,quia illum toto corde, tota intentione quæris, cujus imaginem prae oculis habere desideras, ut te visio corpora lis quotidiana reddat exercitatum, ut dum picturam illius vides, ad illum animo inardescas, cujus imaginem videre desideras. Ab re non facimus, si per visibilia invisibilia demonstramus. Sic homo qui alium ardenler videre desiderat, autsponsam amans videre conatur, si contigerit eam ad balneum, aut ad Ecclesiam ire, statim per viam incedenti se præparat, ut de visione ejns hilaris recedat. Scio quidem quod imaginem Salvatoris nostri non ideo petis, ut quasi Deum colas, sed ob recordationem filii Dei in ejus amore recalescas, cujus te imaginem videre desideras. Et nos quidem non quasi ante divinitatem ante illam prosternimur, sed illum adoramus quem per imaginem aut natum, aut passum, sed et in throno sedentem recordamur. Et dum nobis ip a pictura quasi scriptura ad memoriam Filium Dei reducit, animum nostrum aut de resurrcctione lætificat, aut de passione demulcet. Ideoque direximus tibi surlarias duas, imaginein Dei Salvaloris, et sanc æ Dei genitricis Mariæ, beatorumque apostolorum Petri et Pauli continentes, per supradietum filium nostrum diaconum, et unam crucem, clavem etiam pro benedictione a sanctissimo corpore Peiri aposlolorum principis, *ut per ipsum a maligno defensus permaneas, cujus signo lc esso munitum cred s, aa et ex eo te protegat, qui juvenilia semper suggerit recordari; ut in bonis tuis actibus perseveres, ut in ejus amore usque ad finem permaneas, pro eujus amore solitarius desideras habitare; ut alios in ejus amore accendas, propter quem te fe< isti haberi; ut vitae hujus mala quæque inimicus suggerit retro acta mentis proventibus quasi facibus inardescas, pro cujus amore vitam ctiam velis finire: ipse quoque te protegat usque in finem, qui cunctum mundum dignatus est redimere Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.