Latin
Book 7, Book 9, Letter 70
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.70
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Passivo episcopo Firmano. Valerianus, notarius Ecclesiae fraternitatis tuae, petitoria nobis insinuatiune suggessil, quod habetur in subditis, in fundo Visiano juris sui juxta muros civitatis Firmanæ oratorium se pro sua devotione fundasse, quod in honore beati marlyris Savini desiderat consecrari. Et ideo, frater charissime, si in tuæ parochiæ memorata constructio jure consistit v et nullum corpus ibidem constat a humatum, percepta primitus donatione legitima, id est in reditu solidos tres liberos a tributis fiscalibus, gestisque municipalibus alligata, prædictum oratorium absque missis publicis solemniter consecrabis; ita ut in eodem loco ncc temporibus futuris baptisterium construatur, nec presbyterum constituas cardinalem. Et si niissas ibi fieri forte maluerit, a dilectione tua presbyterum noverit postulandum, quatenus nihil tale a quolibet alio saeerdote ullatenus praesumatur. «Sanctuaria vero suscepta sui cum reverentia collocabis.