Latin
Book 7, Book 9, Letter 72
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.72
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius 0 Constantino episcopo Narniensi. Fraternitati vestræ Ecclesiae b Teramnanae visitationis operam nos olim mandasse recolimus. Sed quia pervenit ad nos quod, peccatis facientibus, nec clerus illic, nec plebs tanta remanserit, quibus debeat interimepiscopus ordinari, utile esse prospeximus eamdem Ecclesiam, vel quidquid ipsius est, quousque illam ut Domino placuerit ordinemus, vestrae Deo auctore dispositioni committere. Et ideo solicitudinem vos convenit adhibere, ut quidquid de possessionibus Ecclesiae ipsius in qualibet re accedere potuerit, vobis vel in reparatione ejusdem Ecclesiae sive cleri ipsius subventione proficiat; quatenus et vos remedium pro vestro labore capere, et illi ali juod valeant sustentationis babere solatium. e Mobile vero prædictæ Ecclesiæ facta subtiliter voiumus describi notitia, nobisque transmitti, ut ex hoc quid fieri debeat, auctore Domino, sponamus. Circa actus autem, vel disciplinam cIeri vel liliorum Ecclesiæ ipsius magnam te habere curam necesse est, atque ita insuper pastorali studio vigilare, ut de animabus eorum non culpabilis sis, sed apud omnipotentem Deum mercedem potius possis aequirere.