Latin
Book 7, Book 9, Letter 73
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.73
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Maurentio magistro miliium. Filius noster Theodosius, abbas monasterii a quod a Liberio quondam panricio in Campaniæ partibus noscitur esse constructum, a nobis precibus impetravit ut eum cum congregatione sua vestrae deberemus gloriae commendare. Asserit enim se b in muroruin vigiliis ultra vires suas vehementer affligi. Petimus ergo gloriam vestram, ut, siquidem est possibilc, de eodem per vos onere relevetur. Si vere ex toto ut non fiat hoc est omnino difficile, vel ita illi ex nostra commendatione ipsum levigantes pondus sollicitudinis temperetis, utdum in Dei laudibus liberior vacare voluerit, pro vobis, cujus opere tU levationem aliquam habeat factum cst, securior valeat Dominum exorare, sed et nostram sibi apud gloriam vestram sentiat epistolam profuisse.