Latin
Book 7, Book 9, Letter 74
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.74
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Domnelo *Erogatori. In nostra mente vestra magnitudo quantae sit dulcedinis, ex vestra, ut suspicor, mente pensatis, quia, sicut scriptum est, amat anima amantem se. In eo ergo quod me diligitis, vos quoque a me diligi scitis. Et quod prius illuc Castorio chartulario nostro veniente vobis minime scripsi, non torporls fuis credite, sed et ægritudinis et occupalionis. Nam nos et præsentes vos viJere cupimus, et absentibus colloqui saltem per epistolam desideramus. Unde et optamus ut vos beatus Petros, aposiolorum princeps, ad sua limina feliciter perducat, quatenus in onn ipotentis Dei gratia perfrui præsentia vestra meteamur. b Mense Julio, indict. 2.