Latin
Chapter 1
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 1.22
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ecce erant in Judæa fideles, qui dedignabantur ad fidem venire gentiles; unde et Petrum redarguunt, quod Cornelium susceperat. Unde in Ecclesia Gentium subjungitur: Nolite me considerare quod fusca sim. Nolite despicere gentilitatem mese infidelitatis, nolite despicere peccata priora, nolite altendere quid fui. Quare? quia decoloravit me sol. Sol in eo decolorat, in quo arctius et districuius se imprimit. Deus quando districtum judicium tenet, quasi districlionem suam amplius exhibet; et decolorat dum amplius falget, quia dum districtionem subtilius exercet, districte adjudicat. Quasi enim radios suos suspendit sol, quando clementer opera nostra considerat; quasi dislricle virtutem suam exhibet, quando districte opera nostra pensat. Dicat ergo Ecclesia; inde sum iusca, unde peccatrix, quia me sol dccoloravit; quia Creator meus dum. me deserit, ego in errore lapsa sum.