Latin
Chapter 1
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 1.23
Unproofread scanNot analysed yet
Sed 6 tu sic afflicta, sie destitute, quid meruisti? quid ex dono consecuta es? Filii matris meæ pugnaverunt adversum me. Filii matris sunt apostoli; mater enim omnium Jerusalem superna est. Ipsi pugnaverunt contra Ecclesiam, dum ab infidelitate ad fidem prædicationibus suis, quasi quibusdam lanceis confoderunt. Unde et Paulus quasi quidam pugnator dicit: Cogitationum consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei (II Cor. x, 5). Qui altitudinem destruit, utique pugnator est. Isti ergo pugnatores, isti filii matris Jerusalem debellaverunt Ecclesiam ab errore suo, ut illam tundarent ad justitiam. Filii matris meæ pugnaverunt contra me. Et quid fecerunt pugnantes? Posuerunt me custodem in vineis. Vineæ Ecclesiae, sunt virtutes quae fructificant; quia dum depugnant in me vitia, quasi de mala mea meexpugnant fructificatione, et virtutum studia mihi dederunt; in vineis me custodem fecerunt, ut fructificationem afferrent. Post expugnationem specialiter dicat: Vineam meam non custodivi. Virea Ecclesiae, antiqua consuetudo erroris est, quæ dum custos ad virtutes ponitur, deseruit antiquam consuetudinem erroris sui.