Latin
Chapter 1
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 1.26
Unproofread scanNot analysed yet
In meridie sol ferventior est. Omnis qui in fide fervet, in amore desiderii fervet. Iste sponsus qui subter binnulus vocatur, in corde ipsorum pascit virtutum viriditatem; in corde ipsorum recumbit in meridie, in fervore charitatis. Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cube, in meridie. Quare sic quaerat ubi pascat, ubi cubet, reddit causam inquisitionis suae. (Vers. 6.) Ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. i7. Sodales Dei sunt amici familiares, sicut omnes qui bene vivunt; sed multi apparent sodales esse, et sodales non sunt. Multi enim doctores dum perversam doctrinam suaderent, sodales quidem videbantur, sed inimici exstiterunt. Dum adhuc doctor esset Arius, Sabellius, Montanus, quasi sodales videbentur; sed dum districte diffusi sunt, inimici apparuerunt. Et plerumque fideles animae, dum inhaerent verbo Dei, dum amant in doctoribus unde proficiant, cavere nesciunt perversorum verba doctorum, et ex ipsorum ore deficiunt. Quam multae enim plebes istae, quae de sodalibus crediderunt, et dum eas persequuntur, per greges sodalium erraverunt! Dicat ergo: Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. Indica in quorum corda veraciter requiescas, ne incipiam vagari post greges eorum, qui sodales tibi videntur, id est qui familiares tui creduntur, et non sont. Omnes sacerdotes, omnes doctores sodales Dei sunt, quantum ad speciem; quantum vero ad vitam, multi non sodalea, sed adversarii sunt. Sed haec ipsa quæ diximus de hæreticis magistris, possumus de catholicis non bene agentibus dicere. Multi enim parvuli intra Ecclesiam fideles appetunt bene vivere, volunt vitam rectitudinis tenere, considerant vitam sacerdotum qui eis praepositi sunt; et dum sacerdotes ipsi non bene vivunt, dum hi qui praesunt, non recte vivunt, hi qui subsequuntur in errorem dilabuntur. Unde et Ecclesia quasi in eis parvulis et fidelibus dicit: Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie. Vitam mihi veraciter servientium tibi indica, ut sciam ubi pascas; viriditatem virtutum, ut sciam ubi cubes in meridie, id est ubi quiescas in fervore charitatis; ne dum greges sodalium tuorum aspicio, ipsa vagari incipiam, nesciens cujus verbis me et doctrinis committam. Caute enim debet omnis auditor, omnis infirmus, considerare cujus verbis se credere debeat, cujus magisterio uti debeat, cujus exempla sequi debeat. Et ecce verba sponsi redduntur ad sponsam. (Vers. 7.) Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.