Latin
Chapter 1
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 1.28
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis anima nihil debet amplius curare, quam ut seipsam sciat. Qui enim seipsum scit, cognoscit quia ad imaginem Dei factus est, non debet sitnilitudinem jumentorum sequi, sive in luxuria, sive in appetitu praesenti dissolvi. De qua ignorantia alibi dicitur: Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. xlviii, 13). Vestigia gregum sunt actiones populorum, quæ quanto multae sunt, tanto impeditae, tanto perversae. Dicatur ergo Ecclesiae: Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, etpasce hædos tuos, juxta tabernacula pastorum. 0 tu, quae foeda per ignorantiam, per fidem pulchra facta es inter aliorum animas. Quod evidenter dicitur ad Ecclesiam electorum; si ignoras te, id est hoc ipsum, quod ad imaginem meam facta es, ignoras; egredere, id est foras. Si vero non cognoscis (b) a quo facta es, egredere et obi; vade post vestigia gregum; sequere, non exempIa mea, sed exempla populorum, et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum. Haedi nostri sunt motus carnales, haedi nostri sunt tentationesillicitae. Abi post vestigia gregum, id est descende post vestigia populorum, et pasce haedos tuos, id est nutri motus carnales, non jam sensus spirituales, sed motus carnales. Abi juxta tabernacula pastorum, si agnos pascis in tabernaculo pastorum, pasceris, id est in doctrinis magistrorum, in doctrinis Apostolorum, in doctrinis prophetarum. Si vero haedos pascis, juxta tabernacula pastorum pasce, ut fide voceris Christiana, et non operibus; quia intra videris esse per fidem, et non intra per opera. Quia ecce inerepasti, ecce redarguisti (quid enim non dicis), quid tu benigne ea jam operatus es? Die plane; Nam sequitur: (Vers. 8.) Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.