Latin
Chapter 1
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 1.30
Unproofread scanNot analysed yet
Turtur postquam parem suum perdiderit semel, nunquam alteri se jungit, sed semper solitarie habitans in gemitu perseverat; quia quem diligebat non inveniens quaerit. Sic sancta quaeque anima dum a Sponso suo absens est, ab ejus amore non recedit, sed in ejus desiderium semper anhelat et gemit; et dum illum quem valde diligit, non invenit, quia ab omni alieno amore se retrahit, quasi in geuarum verecundia castitatem cordis ipso habitu et actu exteriori ostendit. Sequitur: Collum tuum sicut monilia. Per collum sponsae, praedicatores sanctae Ecclesiaedesignantur. (d) In monilibus gemmæ in auro ponuntur. Per aurum quippe sapientia, per lapides opera exprimuntur. Collum ergo sponsæ sicut monilia existit; quia quilibet rectus Ecclcsiæ praedicalor et sapientia interius se induit, et opera exterius exercet, quae in sapientia videt. Cui et adhuc dicitur: (Vers. 10.) Murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento.