Latin
Chapter 1
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 1.31
Unproofread scanNot analysed yet
(c) Murenulis monilia collo ligantur; quia et sapientia et religio a Scripturis sanctis praedicatoribus adjungitur; per murenulas enim sancta Scriplura intelligitur. Quae, bene aureae et argento vermiculatædicuntur; quia et sapientia sancta Scriplura fulget, et sonora praedicalione per mundum auditur. Sicut enim per aurum sapientia, sic per argentum sancta praedicatio demonstratur. His verbis Sponsi sponsa respondet, et per corporeas rerum species amorem intimat, quo spiritualiter inlus ardet, dicens: (Vers. 11.) Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.