Latin
Chapter 1
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 1.33
Unproofread scanNot analysed yet
Mortuorum corpora myrrha condiri solent, ne putrescant. Myrrham quippe corporibus ne putrescant adhibemus, dum membra nostra in Christi exemplum, per eorumdem mortificationem a putredine luxuriæ restringimus; ne dum ea. sine condimento dimiserimus, dissoluta putredine escam vermibus aeternis nostra corpora faciamus. Sed quid est quod dilectum suum sponsa non myrrbam, sed faseiculum myrrhae nominat, nisi quod dum sancta mens Christi vitam ex omni parte considerat, contra omnia vitia ex ejus imitatione repugnantes virtutes congregat; ex quibus sibi fasciculum aptat, quo carnis suæ puLredinem sempiternam abstergat? Qui bene inter ubera commorari dicitur, quia in dilectione Dei et proximi habitatio Christi sancta ædificatur. Sancta quippe anima dum Demn sic diligit, ut proximum non contemnat, et proximi amorem sic exsequilur, ut divinum non minuat, procul dubio ubera in pectore sibi locat, quibus Christum amplectens ipsum nutriat. Quasi enim uberibus Christus nutritus roboratur, dum hac gemina dilectione, ut fortius inhaereat, delectatur. De quo et adhuc dicitur: (Vers. 13.) Botrus Cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi.