Latin
Chapter 1
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 1.34
Unproofread scanNot analysed yet
Cyprus insula est, in qua uberiores vineæ quam alibi nascuntur. Per Cyprum ergo Ecclesia universalis designatur, quæ multas vineas nutrit, dum in multas Ecclesias divisa, vinum quod laetificat cor hominis, gignit. (a) Engaddi interpretatur fons haedi. Haedus autem antiquitus pro peccatis immolabatur. Quid ergo per fontem haedi nisi baptismus Christi figuratur? In quo dum corpus intinguitur, anima abluitur; et per illius fidem qui pro peccatoribus mortem pertulit, anima humana a peccatis omnibus mundari se credit. Cui mox dilectus respondet: (Yers. 14.) Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra, oculi tui columbarum.