Latin
Chapter 1
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 1.35
Unproofread scanNot analysed yet
Bis pulchram Sponsus sponsam suam vocat; quia cui delectionem Dei et proximi donat, geminam pulchritudinem ei inserit, qua delectatur, et quam laudat. Cujus oculi bene columbarum esse perhibentur; quia dum in temporalibus gemit, et ad aeterna (b) desiderio rapitur, in simplicitate sensus suos custodit, et carnales concupiscenlias detestatur. Colomba quippe in amore pro cantu gemit. Et bene sancta anima columbae comparatur; quia dum reprobi quique in amore mundi garriunt et leetantar, mens electa in coelesti desiderio atteritur; quia timet ne amittat quod diligit, dum differtur. Possunt etiam per oculos columbarum, Ecclesarium praedicatores intelligi; qui simplicitatem quam praedicant, servant, et visibilia contemnentes, ad aeterna cum magnis gemitibus anhelant. Sequitur vox sponsae dicentis: (Vers. i5, 16.) Ece tu pulcher es, dilecte mi, el decorus: lectulus noster floridus, tigna domorum nostrarum cedrina, laqueria cypressina.