Latin
Chapter 1
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 1.8
Unproofread scanNot analysed yet
Quid hoc loco adolescentulas, nisi electorum animas per baptismum renovatas accipimus? Vita quippe peccati ad veterem hominem pertinet, vita justiliae ad novum. Quia ergo unguenlum foras effudit, in amore suo adolescentulas ardentes fecit; quia renovatas animas desiderio suo fragrantes exhibuit Puerilis aetas amori necdum congruit; senilis ab amore desinit. Puer est, qui vitae ardentis studium necdum coepit; senex est, qui coeperat quidem, sed desiit. Quia ergo neque hi flagrant in406 Domino, qui necdum ceperunt, neque hi qui jam ceperant sed friguerunt; postposita puerili vel senili aetate, adolescentulae currere dicuntur, id est illae animae quae in ipso fervoris amore sunt.