Latin
Chapter 1
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 1.9
Unproofread scanNot analysed yet
Quod tamen intelligere aliter possumus. Potest enim adolescentia ad infirmitatem referri. Juveniles quippe aetates sunt ordo angelorum, qui nulla debilitate victi sunt, nulla infirmitate superati. Dicatur ergo: Unguentum effusum est nomen tuum, ideo adolescentulæ dilexerunt te; id est, quia per incarnationem tuam, notitiam tuam exteriuseffudisti, idcirco infirmae animae naturam humanam diligere praevalent. Illae quippe Virtutes summae quas aetatis juvenilis, edam ibi te diligunt, ubi fusus non es, quia et ibi te vident, ubi in statu divinitatis te contines. Qui ergo ab illis summis ordinibus, quasi a juvenilibus aelalibus etiam non fusus videris, exterius propter homines funderis; ut etiam ab adolescentulis, id est ab infirmis mentibus diligaris. Sequitur: (Vers. 3.) Trahe me.