Latin
Chapter 2
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 2.10
Unproofread scanNot analysed yet
Quasi post parietem nostrum Christus incarnatus stetit, quia in humanitate assumpta divinitas latoit. Et quia ejus immensitatem si ostenderet, infirmitas humana ferre non posset, carnis obstaculum objecit, et quidquid magni inter homines operatus est, quasi post parietem latitans fecit. Per fenestras autem et cancellos qui aspicit partim videtur, partim vero se abscondit. Sic et Dominus Jesus Christus dum et miracula per divinatis potentiam fecit, et abjecta per canis infirmitatem pertulit, quasi per fenestram et cancellos prospexit, quia in alio latens, in alio quis esset apparuit. Incarnatus itaque Ecclesiae suae, vel unicuique perfectæ animæ loquitur, et ad aeternam exhortatur patriam, dicens: (Vers. 10.) Surge; propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni.