Latin
Chapter 2
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 2.11
Unproofread scanNot analysed yet
Propter fidem Christus sponsam suam amicam vocat, columbam propter simplicitatem, formosam propter operationem. Quia enim sine fide Deo placere non possumus, bene per fidem amici vocamur, quia dum fide coelestia appetimus, abiectis terrenis Deo adhaeremus. Columba vero bene anima propter simplicitatem dicitur, quia dum simplicem Deum cordis simplicitate perscrutatur, nequaquam mundi ineptam laetitiam dissoluta sectatur, sed semper ad æterna festinans, columbae gemitum diligendo imitatur; Propter operationem anima formosa recte appellatur, quia dum praeteritae vitae peccata per bona opera redimit, quasi antiquam turpitudinem assumpta forma meliori ante sponsi oculos abscondit. Hanc itaque hortatur Sponsus ut surgat et veniat; quia dignum est ut quicunque ad amorem Christi properat, carnis torporem quantum potest abjiciat, et se ad aeterna consequenda celeriter accingat. Sed quia ut ad cælestia festinemus, per exhibitionem Novi Testamenti a Deo accepimus, ideo recte sequitur: (Vers. 11.) Jamenimhyems transiit, imberabiit et recessit.