Latin
Chapter 2
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 2.13
Unproofread scanNot analysed yet
Flores apparuisse in terra dicuntur, quia sanctæ animae cum a corporibus recedunt, in caelo recipiuntur. Et quia in hac vita quamvis hyems fuerit, a bono opere non torpuerunt, mox ut recesserunt, in terra viventium gloriose floruerunt. Bene ergo sequitur quod dicit: Tempus putationis advenit, quia quo amplius in coelo electorum numerus congregatur, eo celerius reprobi ab Ecclesia tanquam sarmenta inutilia amputantur, ut mundus citius flniatur. Sequitur: (Vers. 12, 13.) Vox turturis audita est in terra nostra, ficus protulit grossos suos, vineæ florentes dederunt odorem suum.