Latin
Chapter 2
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 2.12
Unproofread scanNot analysed yet
Quid per hyemem, nisi legis austeritas intelligendum est? Quae dum in carnalibus sacrificiis populum antiquum detinuit, ad appetenda spiritalia etcoelestia observatores suos non adjuvit. Possumus etiam per hyemem vitam praesentem intelligere, quae dum nos assiduis tentationibus impetit, quasi imbribus importunis ad sequendum Christum torpere compellit. Sed jam sponsa surgat, quia byems transiit, quoniam quanto magis dies ultimus instat, praesens vita recedit, et quo amplius tempus ad terminum ducitur, eo citius currendum est, ne electa anima oblatis sibi muneribus aeternis privetur. Transiit enim dicitur, quia in proximo transitura esse non dubitatur. Sequitur: (Vers. 12.) Flores apparuerunt in terra, tempus putationis advenit.