Latin
Chapter 2
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 2.4
Unproofread scanNot analysed yet
Umbra Christi protectio est Spiritus sancti. Spiritus quippe sanctus mentem quam replet, obumbrat; quia omnem tentationum fervorem temperat; et dum aura suae inspirationis suaviter mentem tangit, quidquid noxii caloris sustinebat expellit: et quam jam forsitan nimius vitiorum aestus marcidam fecerat, umbra sancti Spiritus protegens recreat; ut dum in ejus inspiratione sedens pausat, vires colligat quibus ad aeternam vitam robustius currat. Sequitur: Et fructus ejus dulcis gutturi meo. Arbor quippe fructifera ipse Christus in corde plantatus consistit; quam si mens nostra digne diligit, et instanter excolit, fructus nimirum interius pulchros et utiles gignit. Quos dum mens capiens avidecomedit, omnes mundi voluptates prae ejus dulcedine postponit. Dulce enim est valde sibi coelestia cogitare, in aeternitate oculum intimum figere, ut aliquando in fletibus etiam mens accensa compungatur, et inter lacrymas sublevata, angelorum cibo, ipsa videlicet sapientia, quanto dulcius, tanto avidius pascatur. Inde est quod subditur: (Vers. 4.) Introduxit me Rex in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem.