Latin
Chapter 2
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 2.5
Unproofread scanNot analysed yet
Quid enim per cellam vinariam congruentius, quam ipsam arcanam aeternitatis contemplationem accipimus? In hac aeternilate angeli sancti vino sapientiae inebriantur, dum ipsum Deum facie adfaciem videntes, omni voluptate spiritali satiantur. Hanc sancta mens (post positis omnibus temporalibus) si a sponso introducatur intrat, in qua ex illis angelicis deliciis quantum sibi conceditur, gustat. Et quia adhuc in corpore corruptibili detinetur, se perfecte non satiat, tamen ex illo minimo quod cursim sumit, considerat quantum debeat amore quod amat. Potest tamen per cellam vinariam Scriptura divina figurari. Per hancquippe in sponsa charitas ordinatur, quia in ejus doctrina manifeste discitur qualiter Deus et proximus ordinate diligantur. Hac charitate percussa sequitur et dicit: (Vers 5.) Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.