Latin
Chapter 2
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 2.8
Unproofread scanNot analysed yet
Cervi et capreæ munda animalia in lege esse perhibentur. Quid ergo per cervos et capreas, nisi fidem, spem et charitatem accipimus? Quas dum nobis mundas servamus, per easdem altos montes contemplationis ascendimus. Sancta autem anima sponsa Christi a cunctis mundi perturbationibus quiescere appetit, in sinu sponsi sopitis terrenis cupiditatibus dermire sancto otio concupiscit, ita ut etiam necessaria colloquia aliquando fastidiat, soliusque sponsi collocutione quanto quietius, tanto aerenius hilarescat. Sed hanc dormientem carnales qui sunt in Ecclesia, nonnunquam importune excitant, negotiis mundi eam implicare desiderant; quia ejus vitam inutilem existimant, dum ab eorum curis eam se abstinentem considerant. Hi tales satis congrue non filii, sed filiæ nominantur, quia dum effeminatos mores nutriunt, virili dignitate amissa, quales interius habentur, exterius nomine femineo designantor. Hi dilectam suscitare sub adjurationis pondere prohibentur, ne videlicet mentem quae ad vacandum Deo se accinlit, et solis spiritalibus studiis inbaerere concupiscit, importunis sollicitationibus inquietent, et tenebris curarum terrenarum oculum cordis ejus obnubilent. Et tamen non ei omnis cura proximi interdicitur, sed quando suscitari debeat, ejus voluntati relinquitur, quia profecto omni perfectae animæ discernendum est, et quando coelesti contemplatione studeat, et quando proximorum utilitatibus inserviat. Hanc vacandi Deo licentiam libentissime sponsa suscipit, statimque verbum sponsi amplectitur et dicit: (Vers. 8.) Vox dileetimei: ecce iste venit saliens in montibuS, transiliens colles.