Latin
Chapter 2
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 2.7
Unproofread scanNot analysed yet
Per laevam sponsi vita praesens, per dexteram vero vita aeterna designatur. Per caput autem sponsae, mens quae animae dominatur assumitur. Sed læva sponsi sub capite sponsae esse dicitur, et dextera ejus amplexatur eam, quia vitam temporalem sub mente sua semper ponit, vitam vero aeternam ut omni modo amplexetur concupiscit. Haec quippe quae videt, magnanimiter mente sublimi conculcat, officiis coelestibus se occupat. Haec ex necessitate tolerat, ad illa summo desiderio quasi brachio dextero sponsi astricta suspirat. In quae cum aliquantulum intrat, delectabiliter quiescit, cujus quietis dilectione mundanos tumultus omnino fastidit. Sic quiescentem utique sponsus amplius diligit, et ab ejus excitatione improbos quosque repellit, dicens; (v ers. 7.) Adjuro vos, filæ Jerusalem, percapreas, cervolque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, (c) donec ipsa velai.