Latin
Chapter 3
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 3.4
Unproofread scanNot analysed yet
Paululum vigiles transit, et dilectum invenit, quia dum eos puros homines esse cogitat, ad divinitatem mentem erigit, ibique sponsum suum supra homines Patri aequalem cognoscit. Quem tunc invenisse se dicit, cum sanctis laboribus adjuta, in ejus divinitatis claritatem oculum fidei tanquam per speculum contemplando aliquantulum figit. Quod tantillum quanta aviditate mentis suscipiat, ostendit, dicens: (Vers. 4.) Tenui eum nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genitricis meas.