Latin
Chapter 3
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 3.5
Unproofread scanNot analysed yet
Mater Ecclesiae Synagoga exstitit; quia ex ipsa sanctos praedicatores habuit, a quibus verbum veritatis suscepit, per quod in fide regenerata fuit. Tenet ergo spoosum Ecclesia donec in domum matris eum introducat, quia usque in finem mundi ab ejus fide et amore non recedit, donec ad fidem Judaeos adducat. Non quod postea recedat; quippe quem in exsilio diligit, in patria videns amplius amabit. Sed de illo tempore dicit debuit, de quo a quibuslibet propter obsistentes tentationes dubitari potuit. In domum ergo matris dilectum introducet, quando in fine mundi Ecclesia per praedicationem 4 24 in plebem judaicam Christiana sacramenta immittet. In cubiculum autem quasi in secretiorem partem domus eum introducet, quia ex eadem plebe ita plurimos convertet, ut omnes mundi sarcinas abjiciant, et in intimis cogitationibus soli Deo placere concupiscant. Hujuscemodi homines cubiculum facient sponso, quia dum a se omnes sordes cupiditatis abjicient, quasi secretum locum in mente in quo delectetur, component. A quorum inquietatione in eis delectabiliter pausans sponsus, improbos prohibet dicens: (Vers. 5.) Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.