Latin
Chapter 3
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 3.7
Unproofread scanNot analysed yet
In deserto itaque, in hoc mundo Ecclesia, sive sancta quaeque anima vivit, dum a regno exsul inter bestias, daemones videlicet, degit. Hic enim etsi non omnino a sponso deseritur, tamen dum in carne est, nondum ad certam ejus visionem admittitur, dum ab eo per exsilia et tentationes peregrinatur, quia dum adhuc cum eo non regnat, deseri ab eo sibi videtur. Ob hoc semper laborat ut ascendat, ut quem valde diligit, magis ac magis sentiat, quatenus quoniam perfecte eum in deserto non tenet, vel in ipso ejus desiderio se reficiat, ut sic in via roborata, quandoque ad hoc quod diu concupivit, perveniat Sunt quippe nonnuli, qui dum omnia visibilia fastidiunt, mentem in coelestia erigunt, et quia in infimis nihil quod eis dulcescat, conspiciunt, totum cor ad superna convertunt. Hi ab omnibus malis moribus se exuunt, censum mundi cum cupiditabus contemnunt, spe ad invisibilia tendunt, et quo ampliori desiderio illis inbaerent, eo magis ac magis modeste corruptionem ferunt quam habent. Hi nimirum per desertum ascendunt, quia dum in hoc mundo ioter tentaliones vivunt, quo amplius dum hic morantur deseri metuunt, eo quidem fortius ista deserunt, et ferventius ad illa gradiuntur, in quibus cum fuerint, nihil amplius quod eos amoveat, jam timebunt.