Latin
Chapter 3
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 3.6
Unproofread scanNot analysed yet
In hoc ulique ostendit, quia ejusdem perfectionis quosdam de Synagoga post conversionem inveniet, cujus de Ecclesia quam plurimos, dum in eorum quiete similiter delectatur, ab eis (a) inquietatorem prohibet, sicut ab Ecclesia prohibuit. Introducta ergo ad fidem Synagoga, Ecclesiae mentem per opera quae videt, conspicit, et sublimitatem ejus valde admirans, dicit: (Vers. 6.) Quæ est ista quas asendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ, et thuris, et universi pulveris pigmentarii?