Latin
4.26 to 4.39
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 4.26-39
Unproofread scanNot analysed yet
Regum ergo gloria investigare sermonem, quia bene viventium laus est perscrutari secreta mandatorum Dei. Humanae ergo|conversationis verba audientes, quasi extra homines esse debemus; ne si humanilus quae dicuntur audimus, nihil divinitatis de his quae audire debcmus, sentire possimus. Quasi jam nou homines desiderabat esse Paulus discipulos suos, quibus dicebat: Cum enimait inter vos zelus et contentio, nonne homines estis (1 Cor. III, 3)? Quasi jam non aestimabat homines discipulos suos Dominus, cum dicebat: Quem dicunt homines esse filium hominis (Matth. XVI, 13)? Cui cum verba hominum respondissent, illico adjunxit: Vos autem quem me esse dicitis? Cum enim supra dicit homines, ac deindc subjungit vos autem, inter homines et discipulos quamdam dilitantiam facit,quia videlicet divina eis insinuans, esse eos super homines faciebat, ut ait Apostolus: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transicrunt (II Cor. v, 17). Et scimus quia in rcsurrectione nostra ita corpus spiritui adnectitur, ut omne quod fuerat passionis in virtute spiritus assumatur. Is ergo qui Deum sequitur, imitari debet quotidie resurrectionem suam; ut sicut tunc nihil passibile habebit in corpore, ila nunc nihil passibile habeat in corde; ut secundum interiorem hominem jam nova creatura sit, jam quidquid vetustum fuerit calcet, et in verbis veteribus solam vim novitatis inquirat.