Latin
(a) PROŒMIUM
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 5
Unproofread scanNot analysed yet
Scriptura enim sacra mons quidem est, de quo in noslris cordibus ad intelligendum Dominus venit; de quo monte per prophetam dicitur: Deus a Libano veniet, et Sanctus de monte umbroso et condenso (Habac. III, 3). Iste mons et condensus est per sententias, et umbrosus per allegorias. Sed sciendum est quia cum vox Domini in monte sonat, vestimenta lavare praecipimur, et ab omni carnis inquinatione mundari, si ad montem accedere festinamus. Scriptum namque est, quia, si bestia tetigerit montem, lapidabitur (ffebr. XII, 20). Beslia enim tangit montem, quando irrationabilibus motibus dediti, Scripturae sacræ celsitudini propinquant, et non eam secundum quod debent, intelligunt, sed irrationabiliter ad suae voluptatis [Forte volunlatis] intelligendam flectunt. Omnis enim absurdus, vel sensu piger, si circa hunc montem visus fuerit, atrocissimis sententiis veluti lapidibus necatur. Ardet enim mons iste, quia Scriptura sacra videlicet, quem spiritaliter replet, amoris igne succendit. Unde scriptum est: Ignitum eloquium tuum (Psal. CXVIII, 140). Unde cum verba Dei audirent quidam in via ambulantes, dixerunt: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum aperiret nobis Scripturas (Luc. xxiv, 32)? Unde per Moysen dicitur: In dextera ejus ignea lex (Deuter. XXXIII, 2). Sinistra Dei iniqui accipiuntur, qui in dextera parte non transeunt; dextera Dei electi sunt, qui a sinistris separantur. In dextera ergo Dci lex ignea est, quia in electorum cordibus, qui ad dexteram ponendi sunt, flagrant divina praecepta, et charitatis ardore succensi sunt. Iste ergo ignis, quidquid in nobis est exterius rubiginis et vetustatis, exulat, ut mentem nostram velut holocaustum in Dei contemplatione offerat.