Latin
Chapter 5
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 5.10
Unproofread scanNot analysed yet
Pessulum ostio faciamus, quando per voluptates carnis, aditum cordis contra sponsurn oberamus. Pessulum vero aperimus, quando remotis voluptatibus fluxis, cor nostrum inamorem Christi, quod prius durum fuerat, solvimus, et Sponso pulsanti ad ostium, introitum liberum facimus. Quod dum in hac carne vivimus, quia repente fieri non potest, restat ut magis ac magis quotidie faciamus. Nemo enim, sicut Scriptum est, repente fit summus. Aliquando enim dum in hac corruptione positi Dominum nostrum quaerimus, magis nobis elongari quam appropiare videtur. Ideoque sequitur: At ille declinaveratatque transierat. Modo Sponsus dilectam tangit, modo declinat: quia quando nos torpentes conspicit,ad amorem incitat: quando vero laborantibus nobis posse apprehendi videtur, tunc ne apprehendatur transit et declinat. Quod maxima in nobis ejus gratia agitur, ut videlicet nec in torpore nostro jacentes, omnino eum amittamus, nec de plena ejus, ut nobis videtur, apprehensione superbiamus. Qui mox tamen ut recesserit, redit: et ne diutius anima sancta a dilecto suo alienelur, verbo inspirationis suae desideranti animae se infundit, et eam liquefacit. Unde exsultat sponsa, dicens: (Vers. 6.) Anima mea liquelacta est, ut dilectus locutus est.