Latin
Chapter 5
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 5.11
Unproofread scanNot analysed yet
Ad verbum Sponsi liquefactam se dicit, quia dum Christus se per spiritum suum animae desideranti infundit, omnem duritiam cordis mox dissolvit: et aliquando mentem in tantas lacrymas liquefacit, ut vix capere possit hoc quod se capere intra se exsultat: et intus miretur quid fuerit, et quid factam subito seipsam videat. Quem liquorem dum sentit, perfectius apprehendere concuspicit; et aliquando dum hoc ipsum cogitat, hoc quod modo sentiebat, jam non sentit. Unde sollicitatur ad quaerendum, ut hoc idem inveniat; sed aliquando cum etiam diu fatigetur, non invenit, quod modo tam præsens tenebat. Ideo sequitur: (Vers. 6.) Quæsivi, et non inveni illum: vocavi, et non respondit mihi. i2. Quaerit sponsa dilectum, sed non invenit; quia a Deo inspirata mens assidue suavitate illa intima perfrui concupiscit, sed corruptio prohibet, quam in hac vita gerit. Vocatergo et non respondeturei: quia et orationibus et operationibus suis dulcedine illius praesentiae satiari appetit, sed ad votum suum hoc quod invocat, non occurrit. Restat ergo ut in se revertens se cognoscat, et per Scripturas sanctas dilectum suum magis illo gustu adjuta perquirat. Et hoc est quod sequitur: (Vers. 7.) Invenerunt me custodel, qui custodiunt civi tatem, percusserunt me, et vulneraverunt me: tulerunt palMum meum custodes murorum.