Latin
5.47.1 to 5.47.17
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 5.47.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
(c) Oculi sponsi sicut columbae sunt, quia praedicatores Christi qui viam nobis ostendunt, in simplicitate vivunt. Super rivulos autem aquarum esse perhibentur, quia semper in refectione divinarum Scripturarum conversantur. Lacte vero sunt lotae quia gratia creatricis sapientiae tanquam iacte matris, a peccatis per baptismum sunt mundatae. Quid autem per fluenla plenissima, juxta quae resident, intelligimus, nisi sacrae Scripturæ profunda et arcana dicta, quae discerpimus, quibus nos reficimus, dum ea legendo vel audiendo haurimus? Ad hoc etiam columbae juxta fluenta residere solent, ut volantium avium umbram in aqua videant, super quam se projicientes, ungues rapientium sic effugiant. Sic sancti viri in Scriptura sancta fraudes daemonum perspiciunt, et ex descriptione quam vident, quasi ex umbra hostem cognoscunt. Dumquese consiliis Scripturae ex toto addicunt, ut videlicet nihil agant nisi quod ex responso Scripturarum audiunt, quasi in aquam se projicientes, hosti illudunt. Quæ fluenta plenissima dicuntur: quia de quibuscumque scrupulis in Scripturis consilium quaeritur sine minoratione de omnibus ad plenum invenitur. (Vers. i3.) Genæ, illius sicut areolæ arQmatum, consitæ a pigmentariis. i8. Si per oculos prædicatores designantur, bene per genas ipsi in Ecclesia figurantur, qui in Ecclesia martyrio vitam finisse perhibentur. Dum enim pro fide Christi sanguinem suum fundere non dubitant, quasi genae in facie Sponsi rubent. Per eos quippe pulchritudo fidei christianae publicatur: quia ad quantum fidei praemium tendant, ostendunt, dum pro ea moriuntur. (a) Quaebenesicut441 areolae aromatum esse dicuntur: quia dum in constantia fidei, martyrio electi exercentur, per cultum virtutum sanctae opinionis fama, (h) quasi odore aromatum dilatantur. Sed areolae aromatum apigmeutariisconseruntur quia martyrcs sancti et a præcedentibus prædicatoribus ad confessionem roborantur, et a subsequentibus ad imitationis exemplum populis adducuntur. Ab illis qui præcesserunt, pigmenta virtutum coluntur: ab his vero qui sequuntur, pigmenla exemplorum sumuntur.