Latin
Chapter 5
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 5.16
Unproofread scanNot analysed yet
Caput Christi Deus. Quod caput bene aurum dicitur; quia ad comparationem Creatoris omnis creatura res vilissima perpenditur (I Cor. XI). Comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ sicut corvus. Quid per comas Christi, nise fidcles quosque intelligimus? Qui dum fidem Trinitalis in mente custodiunt, et Deo adhærentes, quod credunt faciunt, quasi in capite pendentes honorem portanti conferunt. Palma autem in altum ascendendo valde proficit, et victoriam significatione sua prætendit. Comae ergo sicut elatae palmarum sunt: quia electi quique dum semper ad alta virtutum se efferunt, per Dei gratiam quandoque ad victoriam se percudunt. Nigrae autem sicut corvus existunt: quia quamvis virtutibus se erigant, semper tamen peccatores se esse cognoscunt. Sequitur: (Vers. 12.) Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotce, et resident juxta fluenta plenissima.