Latin
5.47.47 to 5.47.76
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 5.47.47-76
Unproofread scanNot analysed yet
et ubi ego sum, illic et minister meus erit (Joan. XII, 26). Sequitur: (Vers. 14.) Venter ejus eburneus, distinctus sapphiris. Quid per ventrem, nisi mortalitas? Et quid per ebur, nisi incorruptio designatur? Bbur quippe volde durabile os habetur, et in ornamenta regum assumitur. Venter ergo Christi recte eburneus esse dicitur; quia mortalitas Christi ad immortalitatem perducilur, dum per resurrectionem ad gloriam Patris sui, regis videlicet aeterni, in vita aeterna collocatur. De quo dicitur: Christus resurgens ex mortuis, jam non moriturt mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Qui vere in ornamento regum assumitur; quia quisquis carnis suae rex et dominus esse probatur, ipsius Christi mortalitate et resurrectione, amore cognitionis et spe immortalitatis ornatur, Unde alibi dicitur: Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. 1, 31). Sed venter distinctus sapphiris esse perhibetur; quia in nostra corruptione quam portavit, coelestia opera per miracula quae faciebat, passionibus nostris inseruit. Sapphirus enim qui aereum colorem portat, bene coelestia facta quae in miraculis ostendebantur, designat. Venter vero Chrisli sapphiris distinguitur; quia dum inter passiones carnis divina miracula operabatur, quasi incorruptione corruptio variabatur. Qua dispensatione apostoli in fide eruditi sunt, et ad passiones tolerandas robusti exstiterunt. Ideo sequitur: : (Vers. ł5.) Crura illius columnæ marmoreæ, quæ fundatæ sunt super bases aureas. ii. Per crura enim apostolos intelligimus, per quos universum mundum circuivit, et fidem eis prædicantibus, populis audientibus sparsit. Quibus ipse in Evangelio ait: Ite in orbem universum, et prædicate Evangelium omni creaturæ (Marc. XVI, 15). Sed crura columnae marmoreae esse perhibentur, quia Ecclesiam inflexibiliter su tinent, dum contra omnes adversarios eorum praedicationibus etexemplisroboratur. Super bases autem aureas columnae fundatae sunt; quia a prophetarum dictis, ut fortes existerent, fidem integram acceperunt. Unde ipse primus apostolorum ait: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facilis intendentes tanquam lucernæ ardenti in caliginoso loco (II Pet.