Latin
5.47.77 to 5.47.111
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 5.47.77-111
Unproofread scanNot analysed yet
i, i9). Ideo enim aureae dicuntur, quia luce sapientiae resplendere sciuntur. Sequitur: (Vers. i5.) Species ejusut Libani, electus ut cedri. Libanus quippe mons est in quo sublimes valde et odoriferæ arbores habentur. Interpretatur autem Libanus dealbatio sive candidaLio. Et de Christo dicit apostolus Paulus: Ipse factus est nobis a Deo sapientia et sanctificatio etjuslitia (1 Cor. i, 30). Bene ergo species ejus ut Libani existit; quia per cum credentes dealbamur; ei si adhaeremus radicitus, sublimes efficimur. A cujus gratia etiam bonae opinionis odorem, si quem habemus, accipimus. Electus etiam ut cedri esse dicitur; quia de eo Pater loquitur: Ecce puermeu. quem elegi, dilectus meus, complacuit sibi in illo anima mea (Isai. XLII, i). Cedrus autem excelsa est valde arbor et odora et imputribilis. Christus autem excelsior cedris existit; quia quamvis homo sit, tamen Deus esse non desistit. De quo per Isaiam dicitur: El sublimis erit valde (Isai. LII, 14). Odorus etiam super omnes est Christus, quia ipse de seipso ait; Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. 11, i). Et per sponsam ei dicitur: Curremus in odorem unguentorum tuorum (Can. i, 3). De quo hic bene sequitur: (Vers. i6.) Gutur illius suavissimum, et totus deriderabilis. Per guttur quippe voces transferuntur, et sapores in ventrem hauriuntur. Quid ergo per guttur Sponsi, nisi Testamentum Christi intelligitur, per quod Christus nobis loquitur, et in quo quam suavis sit Dominus, a fidelibus gustatur? Totus ergo desiderabilis esse dicitur; quia per hoc quod de eo bona omnia anima sancta audit, magis ac magis semper cum videre concupiscit. Cujus tot bonis enarratis consequenter concludit, et dicit: (Vers. 15.) Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiæ Jerusalem. Sed enumeratis tot laudibus, ostensis tot muneribus, quis audiens non concupiscit, quis intendens non inardescit?