Latin
6.12.1 to 6.12.17
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 6.12.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Quid per nuces, nisi perfectos quosque intelligimus, qui dum divinam sapientiam intra corpora sua retinent, quasi nucleum in fragili testa portant? Sunt enim quamplures in Ecclesia, qui assidue divinæ Scripturae intendunt, quam suavis sit Dominus gustantes, amplius gustare cuncupiscunt, sancta gaudia in corde ruminant, et ruminantes magis ac magis convalescunt; et tamen foris nescientibus eos, viles apparent; quia ignoratur quam suavem in suis interioribus cibum portent. Quid isti, nisi nuces existunt, qui nuclei dulcedinem intus ferunt, exterius vero carnis vilitatem praetendunt De quibus erat Apostolus, qui dicebat: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. iv, 7). Hortus igitur nucum, corda sunt sanctorum, qui dum diligunt, cœlestem dulcedinem in intimis gerunt. Unde in Psalmo scriptum est: Quam magna multitudodulcedinil tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te l (Plal. xxx, 20.) Sed quid est quod in hortum nucum Sponsus descendit, ut poma videat, cum potius nuces videre debeat? Verumtamen sciendum est, quod plerumque corda perfectorum visitat, eisque benignitatis suae suavitatem manifestat; ut per eos ad infirmiores postmodum veniat, et quantum in augmentum justitiae profecerint, per illos cognoscat. Undescriptum est: Dominus de cælo prospexit super filios hominum. ut videat se est intelligent, aut requirens Deum (Psal. niu, I). Dum enim divina bonitas corda perfectorum illustrat, eosque ad curam proximorum per charitatis sollicitudinem instigat, quid hoc est aliud, nisi quod ad hortum veniens, poma convallis per illos quibus praesidet, prospectat? Tunc enim Dominus videre, vel cognoscere dicitur, cum sanctos suos quos illustrat, ad videndum exhortatur. Sed quid est quod non poma montis, sed poma convallis, ut videat, descendit, nisi quod illis respectum suae miserationis tribuit, quos in humilitate persistere cognoscit? De quo per Psalmistam dicitur: Quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et altaalonge cognoscit (Psal.